Charter Document - 03400437
Charter Number: | 03400437 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magne discretionis viro domino I de Langeton illustris regis Angl[ie] cancelario N dei paciencia ecclesie Sar minister humilis salutem et id quod potest honoris ad votum cum prosperitatis fortuna et gratia salvatoris Nuper est ut intelleximus quod dominus noster rex Angl[ie] ad preces domini Walteri de Langeton pro nobis sui gratia effusas voluit et precipiendo mandavit quod breve suum iustic[iariis] itinerantibus in partibus de Surreye de communibus sumonicionibus ad instanciam nostram faciendis dirigeretur indilate Vos siquidem de quibus licet merita nostra non suppetant spem reportamus indubitatam breve illud de quo commemoravimus concedere velitis et nostrum desiderium si libeat complere in premissis vestram voluntatem in hiis que possumus cum vobis placuerit nobis significantes cum fiducia optinendi Valeatis diu in domino et Virgine gloriosa Dat apud Sunnyng kl Martii anno domini MCC nonagesimo tercio