Charter Document - 03400424
Charter Number: | 03400424 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia ecclesie Sarr minister humilis dilectis sibi in Cristo priori et conventui Wynton salutem in salutis auctore Voluntati et precibus domini nostri Edwardi dei gratia regis Anglie illustris in hac parte satisfacere cupientes licet non absque gravi dispendio nostre ecclesie ecclesias de Eneford et Overton nostre diocesis cum earundem capellis et in quibus ius patronatus ad vos pertinere asseritis vobis et successoribus vestris cedentibus vel decedentibus ecclesiarum rectoribus earundem in usus proprios concedimus convertendas de consilio et assensu decani et fratrum seu concanonicorum nostrorum qui ea vice fuere presentes iure episcopali et archidiaconali et iure ecclesie nostre in omnibus semper salvo [taxatione etiam vicariarum in posterum facienda iuxta quantitatem proventuum annuorum utriusque ecclesie nobis et successoribus nostris salva ita tamen quod nec vos nec successores vestri absque auctoritate episcopali requisita pariter et optenta possessiones ingredi ullatenus presumatis] In cuius rei testimonium presentem scripturam sigillis tam nostro quam nostri capituli fecimus consignari Dat in capitulo nostro Sarr viii id Martii anno domini MCC nonogesimo canonicis nostre ecclesie presentibus infrascriptis domino Simone decano domino Nicholao Lungespeye thesaurario domino Radulfo precentore magistro Willelmo de la Wyle archidiacono Dorset magistro Willelmo de Abyndon archidiacono Wilt magistro Willelmo de Ripariis magistro Ricardo de Coleshull domino Iohanne succentore magistro Roberto de Strode domino Willelmo de Cerdestok penitentiario