Charter Document - 03400423
Charter Number: | 03400423 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W dei gratia Sar ecclesie minister humilis dilectis sibi in Cristo priori et conventui Wynton salutem in salutis auctore Voluntati domini nostri Edwardi dei gratia regis Anglorum illustris in hac parte satisfacere cupientes licet non absque incomodo nostre ecclesie ecclesias de Eneford et Overton nostre dyocesis et in quibus ius patronatus ad vos asseritis pertinere vobis et successoribus vestris cedentibus vel decedentibus ecclesiarum rectoribus in usus proprios concessimus convertendas de consilio et assensu decani et canonicorum nostrorum qui tunc temporis fuere presentes iure episcopali et archidiaconali et iure nostre ecclesie in omnibus semper salvo taxatione etiam vicariarum in posterum facienda iuxta quantitatem proventuum annuorum utriusque ecclesie nobis et successoribus nostris salva ita tamen quod nec vos nec successores vestri absque auctoritate episcopali requisita pariter et optenta assensu etiam aliorum quorum interest earundem possessionem ingredi ullatenus presumatis In quorum omnium testimonium presentem scripturam sigillis tam nostro quam nostri capituli fecimus consignari Dat in capitulo nostro Sar pridie non Marcii anno gratie MCC nonagesimo et consecrationis nostre secundo canonicis nostre ecclesie presentibus infrascriptis domino Simone decano domino Nicholao de Lungespey thesaurario domino Radulfo precentore magistro Willelmo de la Wyle archidiacono Dorset magistro Willelmo de Abyndone archidiacono Wyltis magistro Willelmo de la Rivere magistro Ricardo de Coleshulle