Charter Document - 03400413

Charter Document - 03400413


Charter Number: 03400413
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1289
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerande discretionis viro et amico suo karissimo domino Henricus ecclesie Cristi Cantuar priori suus Willelmus miseratione divina ecclesie Sarr minister humilis salutem et felicibus in Cristo successibus abundare Meminimus quod ore vos affectuose interpellavimus ut sollempnitati inthronizationis nostre curaretis presentialiter interesse Nunc autem dominationem vestram confidentissimum instantius et obnixius requirimus et rogamus tenore presentium litterarum quod eiusdem inthronizationis sollempnia dominica post octavas nativitatis Virginis gloriose disponente altissimo in ecclesia Sarr celebranda vestra sancta et desiderata presentia dignemini dedicare Et si aliqua vobis occurrerint apud nos expedienda cum omni fiducia rescribatis Vigeat et floreat vestra dominatio per tempora valde longa