Charter Document - 03400405

Charter Document - 03400405


Charter Number: 03400405
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

[U]niversis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris vel audituris H dei gratia Sar episcopus salutem in Cristo Ihesu Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate dilectorum filiorum S decani et capituli Sar ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia prebendali de Cerdestok sub hac forma Videlicet quod vicarius a canonico dicte prebende nobis et successoribus nostris presentatus et ad dictam vicariam admissus percipere debet oblationes altaris universas decimas agnorum casei lane vaccarum vitulorum aucarum pullorum apium et ovorum canabi lini insuper et pomorum et curtilagiorum excepto blado in quolibet genere si fuerit in curtilagio seminatum Habebit insuper domum quam solebant presbiteri dicte ecclesie deservientes inhabitare Deserviet autem dictus vicarius prefate ecclesie prebendali honorifice et sustinebit omnia onera librorum vestimentorum et ornamentorum ecclesie et illa sumptibus suis inveniet et custodiet precipue que a rectoribus inveniri debent Et quia in hoc aliquantulum oneratur vicarius qui pro tempore fuerit immunis erit in perpetuum a prestatione sex marcarum quas solebant capituli ante dictam ordinationem prefatas decimas et oblationes recipientes canonico eiusdem prebende persolvere Ad predictam vicariam sic ordinatam presentavit nobis dilectus filius dominus W de Cerdestok eiusdem prebende canonicus dominum W de Stratune capellanum quem ad eandem vicariam admisimus et vicarium perpetuum in eadem instituimus In huius rei testimonium presenti ordinationi sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri Sar est appensum Dat apud Wodeford in octab[is] Epiphanie domini anno gratie millesimo CCLXXX septimo