Charter Document - 03400401

Charter Document - 03400401


Charter Number: 03400401
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo patri in Cristo domino Olivero dei gratia Linc episcopo Henricus permissione divina Sarr ecclesie minister fraternam in deo caritatem cum reverentia et honore Canonicatum et prebendam in ecclesia nostra Sarr per mortem venerabilis memorie Iohannis nuper canonici et precentoris eiusdem ecclesie nostre Sarr vacantes dilecto filio magistro Willelmo de Berges archidiacono Berk contulimus intuitu caritatis Et quia prebenda ipsa in fructibus et proventibus borealis medietatis de Graham cum pertinentiis aliis consistit qui quidem fructus in dioecesi vestre et iurisdictioni vestre sunt subiecti eundem Willelmo paternitati vestre presentium tenore presentamus humiliter supplicantes quatinus ipsum Willelmo vel eius procuratorem benigne admittentes quod vestrum est circa hoc exequi velitis gratiose Conservet vos dominus in prosperitate bona ad honorem ecclesie sue per tempora diuturna Valete Datum apud Wodeford xvi kalendas Decembris anno domini MCCLXX octogesimo septimo