Charter Document - 03400397
| Charter Number: | 03400397 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus permissione divina Sarr episcopus dilectis filiis penitentiario suo sub decano Sarr vel eius officiali ac decano Christianitatis de Wylton Ambresbur et de Shefton salutem gratiam et benedictionem Lamentabile crimen dudum in monasterio de Wylton commissum ita puplicum est et notorium quod accusatore non eget Osbertus vero Giffard miles sibi diabolo suadente cum inimicorum Cristi comitiva detestabili sorores Alic[iam] Russel et Alic[iam] Gyffard deo dicatas ac beati regula Benedicti sollempniter in monasterio ipso professas in noctis silentio manu sacrilega rapuit et abduxit ac apud multos opinionem earum in dei ac sui proprii coniugii iniuriam libidinosa feditate taliter maculavit per quod tam ipse quam omnes in celere communicantes eidem ipso facto in maioris excommunicationis sententiam inciderunt Quia tamen ecclesia Cristi non claudit gremium redeunti predictum Osbertum ad nos in lacrimis venientem et veniam petentem humiliter de commissis in forma iuris absolvimus et cum gaudio nostros admisimus ad amplexus iniungentes eidem pro penitentia salutari quod predictas sorores et omnia bona monasterii hac de causa subtracta restituat et apud abbatissam et conventum satisfactione premissa pro sua possibilitate procuret ut ipsas ad gratiam dignaretur admittere et secundum ordinis disciplinam in caritate tractare et quod in die Cinerum in ecclesia nostra Sarr predicto crimine coram clero et populo sollempniter publicato nudis pedibus in veste lugubri discoopertoque capite cum ceteris penitentibus ad ostium ecclesie humiliter eici se permittat et circa ecclesiam tribus diebus sollempnibus et tribus diebus marcis per mercatum Sarr fastigetur et totiens ac modo simili circa ecclesiam de Wylton et per mercatum ibidem et circa ecclesiam de Ambresbur et per mercatum ac circa ecclesiam de Safton et per mercatum similiter fastigetur in vestibus suis decetero pennulis agninis contentus calcaribus vel phaleris deauratis vel militie cingulo aliqualiter non usurus nisi gratiam domini regis specialem interim assequatur set versus terram sanctam in generali passagio iter arripiet ibidem per tres annos continuos commissa deflendo deo devotius serviturus Vos igitur Osbertum eundem cum ad vos venerit admittatis gaudentur iniunctam sibi per nos penitentiam sollempniter exequentes Et in sic geste rei testimonium nobis vestras testimoniales literas transmittatis Datum Lond viii kalendas Martii pontificatus nostri anno secundo
