Charter Document - 03400393
Charter Number: | 03400393 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam litere presentes pervenerint Walterus permissione divina Sarr episcopus salutem in auctore salutis Noverit universitas vestra quod dilectus filius Ricardus dictus Russel de Maupudre coram prudentibus viris domino Iohanne de Reygat et sociis suis iusticiariis domini regis itinerantibus apud Syreburn nostre diocesis in comitatu Dorcestr super morte Hamundi Melepus irretitus et bone memorie domino Roberto predecessori nostro tanquam clericus suus per eosdem iusticiarios liberatus iudicio ecclesie iudicandus idem Ricardus coram officiali dicti predecessoris nostri super dicto homicidio canonice se purgavit per quod officialis predictus eundem Ricardum ab homicidio predicto quietum pronunciavit et inmunem esse prout idem clericus per literas dicti predecessoris nostri nobis ostensas evidenter ostendebat In cuius rei testimonium presentes literas nostras eidem Ricardo concessimus sigilli nostri impressione communitas Dat apud Cattys Stoke iii id Marcii anno gratie MCCLXXX quarto pontificatus nostri anno primo