Charter Document - 03400390
Charter Number: | 03400390 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino Iohanni dei gratia Winton episcopo suus W eadem permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem et sincere caritatis continuum incrementum Die dominica proxima post festum Purificationis beate Virginis speramus domino concedente in ecclesia nostra Sarr intronizari Vestram igitur paternitatem requirimus confidenter quatinus per venerabilem presentiam vestram eandem ecclesiam nostram et nos illo die velitis honorare eo libentius si placet quia inter ceteros de vobis confidimus specialius Conservet vos altissimus per tempora diuturna Dat apud Remmesber xiii kl Februarii anno domini MCCLXXX quarto