Charter Document - 03400388
| Charter Number: | 03400388 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus dei gratia Sarr episcopus dilecto filio decano Albi Mon[asterii] salutem gratiam et benedictionem Literas bone memorie Herberti predecessoris nostri inspeximus inter cetera continentes quod idem predecessor noster ecclesiam de Styntesford nostre dioecesis religiosis viris priori et fratribus hospitalis sancti Iohannis de Ierusalem in usus proprios concessit perpetuis temporibus possidendam salva vicarii in eadem sustentatione competenti et congrua portione Nos vero predecessoris vestigiis inherentes dictam concessionem ratam habentes pariter et acceptam vobis mandamus quatinus dictos religiosos in corporalem possessionem dicte ecclesie cum pertinentiis inducatis et defendatis inductos salvis portionibus in quibus vicaria in eadem ecclesia per nos est ordinata Portiones autem in quibus dicta vicaria consistit duximus nominandas Consistit siquidem vicaria in decima lane agnorum casei porcellorum aucarum lini canabi feni decimal[is] garb[a] omni croftorum oblationibus altarium pomorum mellis pullorum vitulorum vaccarum mortuariis item in tribus marcis et dimidia in pecunia numerata in festis beati Michaelis et Annuntiationis dominice a magistro de Mayne qui pro tempore fuerit annis singulis persolvendis ita tamen quod dictus magister unam acram terre in longitudine et latitudine debitis pro manso assignet scilicet in crofta quam habent dicti hospitalarii propius ecclesiam de Styntesford in qua acra ad opus vicarii construet aulam cameram pro se et aliam pro hospitibus stabul[um] et coquinam competenter construct[a] et mansum suum claudat cum claustura decenti Quocirca vobis mandamus quatinus dictos hospitalarios seu eorundem procur[atore]s in predicte ecclesie possessionem ut premittimus necnon vicarium in possessionem portionum predictarum inducatis et defendatis inductos contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam compescentes Datum apud Remmesbur kalendas Augusti pontificatus nostri anno secundo
