Charter Document - 03400387

Charter Document - 03400387


Charter Number: 03400387
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Anno gratie MCCLXXX quinto mense Februarii presentavit nobis Waltero miseratione divina Sarr episcopo frater Willelmus de Haunlee tunc prior domus Hospitalis sancti Iohannis de Ierusalem in Anglia Robertum de Stavele presbiterum ad vacantem vicariam ecclesie de Stintesford et ad suam presentationem spectantem per nos rationabiliter taxandam Per inquisitionem igitur quam in pleno loci capitulo sicut moris est fieri fecimus specialem ac per patentes litteras bone memorie domini Herberti Sarr episcopi predecessoris nostri coram nobis exhibitas comperto quod prior et fratres Hospitalis predicti ecclesiam ipsam ex eiusdem episcopi concessione in proprios usus optinebant omnes et singulas ecclesie predicte portiones per vicinos clericos et laicos fecimus estimari Ex quibus In nomine dei Amen Perpetuam vicariam constituimus et ordinamus in eadem et predictum Robertum ad eam admittimus et perpetuum vicarium in eadem instituimus portiones quas ipse suique successores habituri sunt presentibus inserentes videlicet omnes oblationes in ecclesia predicta faciendas et omnes decimas lane agnorum casei porcellorum aucarum lini canabi feni decimal[is] et garb[arum] croftorum et columbariorum pomorum mellis pullorum vitulorum vaccarum et omnia que minute decime vulgariter nuncupantur quocumque nomine censeantur et omnia mortuaria Percipient insuper predicti Robertus suique successores de manibus magistri de Mayne qui pro tempore fuerit annis singulis tres marcas et dimidiam in festis sancti Michaelis et Annuntiationis dominice pro equalibus portionibus sibi numerandas et persolvendas Idemque magister assignabit eisdem pro manso unam acram terre quanto poterit ecclesie predicte propinquiorem et construet in eadem aulam et cameram vicario competentes et aliam cameram pro hospitibus stabulum etiam et coquinam et clausum suum claudet cum claustura competenti Sustinebunt autem vicarii qui pro tempore fuerint omnia onera ecclesie predicte ordinaria debita et consueta et extraordiaria cum emerserint portionem suam dumtaxat contingentia Et in omnium premissorum fidem et testimonium presentem cartam impressione sigilli nostri fecimus communiri salvis semper in omnibus nostra et successorum nostrorum episcoporum Sarr auctoritate et ecclesie nostre Sarr dignitate Dat apud Remesbur quarto kalend Augusti anno gratie MCCLXXX sexto pontificatus nostri anno secundo