Charter Document - 03400380
| Charter Number: | 03400380 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1285 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presentes litere pervenerint Walterus miseracione divina Sarr episcopus salutem in Cristo Iesu Noverit universitas vestra quod cum religiosi viri prior et conventus ecclesie Cristi Cant asserentes se gravatos esse in hoc quod ad confirmacionem electionis nostre eorundem prioris et capituli auctoritate seu consensu minime interveniente per reverendum patrem et dominum Iohannis dei gratia Cant archiepiscopum tocius Anglie primatem processum fuit necnon ex eo quod idem archiepiscopus extra ecclesiam Cant eorundem consensu non optento munus consecracionis nobis inpendit in neutro articulo eisdem priori et capitulo preiudicare vel iniuriam facere credebamus seu intendebamus nec eisdem in iure suo quod dicunt se habere in premissis inposterum preiudicium fieri set quantum in nobis est volumus et concedimus per presentes quod ius ipsum quod dicunt se habere in premissis inposterum eis semper salvum existat Datum apud Lameh viii idus Maii anno gratie MCCLXXX quinto
