Charter Document - 03400378

Charter Document - 03400378


Charter Number: 03400378
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes literas visuris vel audituris Robertus permissione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem in auctore salutis Noverit universitas vestra quod cum magister Willelmus de Eboraco clericus coram iusticiariis domini regis apud Wylton super homicidio Henrici de Uffecot irretitus nobis per eosdem iusticiarios fuerat liberatus nos super ipso homicidio eidem clerico dedimus articulum et ad requisitionem eiusdem clerici solempniter inquirentes nichil invenimus per quod ipse clericus dicti criminis reus esse posset iudicari Unde publicata inquisitione predicta ultro se optulit super ipso crimine duodecima manu clericorum sui status purgaturum et huiusmodi purgationem eidem indiximus in maiori ecclesia Sarr v id Augusti in forma iuris faciendam quibus id et loco vicesima manu rectorum et vicariorum ecclesiarum decanatus de Creckelad in quo dictum homicidium perpetratum fuisse dicebatur canonice se purgavit et nos ipsum clericum dicti homicidii per sententiam nostram immunem esse pronuntiamus et ad bonam famam suam restituimus Dat apud Wodeford prope Sarr iiii kaln Septembris anno gratie MCCLXXX primo