Charter Document - 03400375
| Charter Number: | 03400375 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Chirograph, Lease |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sarr episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos concessisse et presenti scripto confirmasse Ricardo le Wayte de Remmesbur totum tenementum quod Ricardus pater suus prius tenuit in Remmesbur habenda et tenenda dictum tenementum cum suis pertinentiis de nobis et successoribus nostris dicto Ricardo et Marg[erie] Saraguce uxori sue toto tempore vite sue ita quod quicumque eorum alium supervixerit eandem terram teneat suo perpetuo eodem modo sicut Ricardus Colde pater eius prius tenuit reddendo inde annuatim nobis vel successoribus nostris iidem Ricardus et Marg[erie] quoad vixerint quinque solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos in manerio consuetos per equales portiones Pro hac autem concessione dedit nobis predictus Ricardus le Wayte centum solidos sterlingorum pre manibus Post finem vero vite dictorum Ricardi et Marg[erie] uxoris sue totum tenementum predictum cum pertinentiis suis ad nos vel successores nostros in statu quo illud recepit vel meliori absque reclamatione cuiuscumque plenar[ie] revertetur Et ut hec concessio rata et stabilis toto tempore vite dicti Ricardi et Marger[ie] uxoris sue permaneat presens scriptum fieri fecimus bipartitum ita quod pars penes nos residens sigillo dicti Ricardi signatur et parti penes dictum Ricardum commoranti sigillum nostrum fecimus appendi Datum apud Remmesbur in festo beati Ambrosii episcopi anno domini MCCLXX septuagesimo nono
