Charter Document - 03400367
| Charter Number: | 03400367 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Declaration |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes literas visuris vel audituris Robertus permissione divina Saresbyriensis ecclesie minister humilis salutem in auctore salutis Ex antiquis regestris et memorabilibus diversis in archivis ecclesie nostre repertis comperimus quod sancte recordationis Osmundus Sarum episcopus primus in eadem ecclesia canonicorum et clericorum aliorum collegium ordinavit et prebendas tam ex bonis patrimonialibus ipsius ecclesie quam ex beneficiis et rebus aliis liberalitate regum et aliorum nobilium ad hoc collatis distinxit et providit Ex tunc autem bone memorie Rogerus eiusdem ecclesie episcopus ecclesiam de Heghtredebyr nostre dioecesis et ecclesiam de Godelmyngges Wynton dioecesis cum pertinentiis earundem ex liberalitate serenissimi principis Henrici tunc regis Angl[ie] in unam prebendam ecclesie nostre predicte collatas unam esse prebendam in eadem ecclesia nostra statuit et ordinando decrevit a cuius ordinationis tempore de quo memoria hominum non existit prebenda ipsa talis fuit licet nomine ecclesie de Heghtredebyr intitulata et eiusdem prebendarum utramque predictarum ecclesiarum cum pertinentiis earundem pacifice et inconcusse tenuerunt et possederunt pro unico beneficio usque modo Quod ne forsan tractu temporis obfuscatne memoriam malitia aliquorum seu casu alio in dubium revocari possit in futurum habito super hoc cum decano et capitulo nostro tractatu diligenti de eorum expresso consensu declaramus approbamus et confirmamus per presentes statuentes et ordinantes expresse quod sicut hactenus ita futuris et perpetuis temporibus ecclesie de Hegtredebyr et de Godelmyngg cum pertinentiis earundem universis sint una prebenda in ecclesia Sarum et ad sustentationem unius canonici eiusdem ecclesie cedant inperpetuum In quorum omnium fidem et testimonium presentes literas fieri fecimus et impressione sigilli nostri et sigilli predictorum decani et capituli ad memoriam futurorum communiri Dat apud Wodford iii nonas Februarii anno gratie MCCLXX octogesimo pontificatus nostri anno septimo
