Charter Document - 03400365
| Charter Number: | 03400365 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Declaration |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint Robertus permissione divina Sarr episcopus salutem in domino sempiternam Ex cartis et instrumentis autenticis in archivis ecclesie nostre Sarr inventis comperimus quod illa portio terre quam magister Simon de Miccham cancellarius ecclesie nostre predicte et predecessores sui tenuerunt in Uffecote cum pertinentiis suis per predecessores nostros episcopos Sarr prebende de Brikelesworthe que cancellarie predicte est annexa in augmentum prebende eiusdem ab olim assignata fuerat et unita Nos vero vestigiis eorundem predecessorum nostrorum inherentes assignationem et unionem ipsam quantum in nobis est approbamus ratificamus et confirmamus per presentes quibus sigillum nostrum apponi fecimus in fidem et testimonium premissorum Datum apud Remmesbr xii kalendas Februarii anno gratie MCCLXX octogesimo tertio pontificatus nostri anno x
