Charter Document - 03400363
Charter Number: | 03400363 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes litteras visuri vel audituri quod nos Robertus permissione divina Sarr ecclesie minister humilis considerantes quod portiones vicarie ecclesie de Ydemistone per casus ovium repentinos adeo sunt extenuate quod ad onera debita et consueta non sufficiunt octo marcarum annuam pensionem quam dilecti filii decanus et capitulum Sar de manibus vicarii ecclesie supradicte percipere consueverant de voluntate et expresso consensu eorundem decani et capituli duximus restringendam ordinantes et statuentes ut perpetuis futuris temporibus vicarii ecclesie supradicte quatuor dumtaxat marcarum annuam pensionem ad quatuor anni terminos in regno Anglie principales predictis decano et capitulo persolvant Et eisdem quatuor marcis predictos decanum et capitulum de cetero volumus esse contentos In cuius rei fidem et testimonium presentes litteras impressione sigilli [nostri] fecimus communiri Dat apud Remmisbur vii kal Februarii anno gratie MCCLXXX primo pontificatus nostri anno octavo