Charter Document - 03400354
Charter Number: | 03400354 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Sar episcopus dilecto filio officiali Berk salutem gratiam et benedictionem Cum sicut in literis bone memorie W predecessoris nostri vidimus contineri idem predecessor capellam de Elyntone post novi operis nuntiationem rite factam et absque sua licentia immo verius contra prohibitionem suam expressam in parochia de Cocham et de Braie et in ecclesiarum earundem preiudicium erectam dudum ecclesiastico subposuerit interdicto sub pena excommunicationis maioris quam in contravenientes solempniter publicari fecit inhibendo ne quis ibidem huiusmodi durante interdicto quod postea non intelleximus esse revocatum dominica celebrare immo verius prophanare vel audire presumeret quoquomodo ac quidam presbiteri supervenientes et ignoti huius interdicti prout credimus forsitan ignari ibidem hiis non obstantibus aliquando celebrare presumant nos eiusdem predecessoris nostri vestigiis inherentes vobis mandamus quatinus inhibitionem et sententiam predictas quas quia rite factas esse credimus ratas habemus et acceptas in capitulis et in aliis congregationibus vestris publicis [insuper] in ecclesiis de Cocham et de Braie ac aliis circumpositis et vicinis quibus per predictarum de Cocham et de Braie ecclesiarum rectores seu vicarios fueritis requisiti innovari et auctoritate nostra solempniter publicari faciatis ne quis effectatam forsan ignorantiam pretendere valeat in hac parte Si quos vero huius inhibitionis et sententie contemptores inveneritis eos monitione premissa specialiter et nominatim excommunicatos esse denuntiatis vice nostra de nominibus eorundem nos certificantes ut contra ipsos prout res exegerit procedere valeamus Dat apud Sonnyg iii kaln Februarii anno gratie millesimo CClxx sexto