Charter Document - 03400349
| Charter Number: | 03400349 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus miseratione divina Sarr episcopus dilecto in Cristo filio domino Iohanni de Kirkeby archidiacono Convenstr salutem et benedictionem cum dilectione sincera Vobis quantum possumus re graciarum ex corde quod sicut dilectus noster magister Henrici de Branteston quem pro negotiis nostris nuper ad presentiam domini regis destinavimus ad nos rediens nobis retulit circa eadem procuranda et promovenda negotia affectione solita laborastis curiose Inter cetera vero specialiter vobis regratiatum quod eidem magistro Henrici potestatem attornatos nostros recipiendi coram iusticiar[io] de foresta concedere voluistis coram quo nostros fecimus attornatos et literas ipsius super hoc vobis transmittentes vestrum super hoc beneplacitum expectamus Super generali vero sum monitione itineris iusticiariorum eorundem apud Wyndeshor propter debilitatem nostram que notoria est super quo magister Thomas Bek nobis gratiam procurare promisit vestrum si necesse fuerit adiutorium imploramus Nobis vero vestra beneplacita rescribatis qui ad ea prompto favore prosequenda nos merito reputamus astrictos Valete in Cristo Datum apud Remmesbir xi kalendas Maii pontificatus nostri anno sexto
