Charter Document - 03400346

Charter Document - 03400346


Charter Number: 03400346
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei patientia electus Sarr discretis viris dominis thesaurario archidiacono et officiali Sarr salutem in domino sempiternam Intelleximus quod nobilis vir dominus Iohannes Gyffard nostre dioecesis cum nobili muliere domina Matillde Lungespeye que dudum castitatis votum dicitur emisisse matrimonium contraxit eique adheret ut uxori Quia igitur ad curam pertinet et officii sollicitudinem pastoralis ubi magis periculum vertitur maxime animarum diligentius inquisita veritate adhibere medelam vobis mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi et quos negotium ipsum contingit super premissis ratione previa inquiratis sollicite veritatem et quod canonicum fuerit decernatis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Quod si non omnes hiis exequendis inter fueritis duo vestrum ea nihilominus exsequantur Datum xi kalendas Augusti anno domini MCCLXX primo