Charter Document - 03400335

Charter Document - 03400335


Charter Number: 03400335
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico principi et domino excellenti domino suo Edwardo dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] Robertus miseracione divina Sarr ecclesie minister salutem in eo per quem reges regnant et principes dominantur Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Iohannes dictus Balun clericus de sacrilega depredacione monasterii de Stanl nostre dioecesis et cuiusdem monachi eiusdem loci interfectione quibus interfuisse et opem prebuisse dicebatur coram iustic[iariis] vestris ultimo itinerantibus apud Wilton accusatus et nobis per eosdem prout de iure debuit liberatus ecclesiastico iudicio pro tractandus post longi temporis incarceracionem tandem servata in omnibus iuris forma de criminibus ipsis per compurgatores idoneos et numero sufficientes coram officiali nostro canonice se purgavit Nos igitur eundem Iohannem a criminibus ipsis absolutum et fame sue que ergo aliquos ex premissis forsan lesa fuit per omnia restitutum ad celsitudinis vestre presenciam remittentes clemenciam vestram piis precibus caritative exoramus quatinus circa possessiones et mobilia sua que premissa occasione ab aliquibus occupata dicuntur regium favorem inpendere et quod vestrum est exequi velitis in hac parte Datum apud Rammesbir xv kalendas Decembris anno domini MCCLXXII