Charter Document - 03400329

Charter Document - 03400329


Charter Number: 03400329
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico principi et domino reverendo domino Edwardo dei gratia regi Angl[ie] domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] Robertus permissione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem et prosperos semper ac felices ad vota successus Quia Willelmus de Staunton qui se presbiterum dicit esse auctoritate ordinaria pro eiusdem offensa manifesta maioris excommunicationis sententia innodatus in eadem sententia per quadraginta dies et amplius claves ecclesie animo contempnens indurato permansit incorrigibilis cum ecclesia non habeat ultra quid faciat serenitatem vestram regiam rogamus quatinus ad reprimendam eiusdem rebellis maliciam secularis vestre potestatis brachium secundum regni vestri consuetudinem contra ipsum exercere velitis ut quem dei timor a malo non revocat severitas saltem coherceat discipline temporalis Valeat et bene prosperetur excellencia vestra regia semper Datum apud Wodeford ii kalendas Novembris anno gratie MCCLXXX primo