Charter Document - 03400307
Charter Number: | 03400307 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico principi et domino reverendo domino E dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hybern[ie] et duci Acquitannie R miseratione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem et semper prosperos ac felices ad vota successus Quia Isabella la Tannere de Schyreborn per decanum Sarr auctoritate ordinaria propter suam contumaciam et offensam manifestam maioris excommunicationis sententia innodata in eadem sententia per quadraginta dies et amplius claves ecclesie animo contempnens indurato permanserit incorrigibilis cum ecclesia non habeat ultra quid faciat serenitatem vestram regiam rogamus quatinus ad reprimendam eius malitiam secularis vestre potestatis brachium secundum regni vestri consuetudinem contra ipsam excercere velitis ut quam dei timor a malo non revocat severitas saltem coherceat discipline temporalis Valeat et bene prosperetur excellentia vestra semper Dat apud Remmesbir iiii non Ianuarii anno gratie MCCLXX septimo