Charter Document - 03400301
Charter Number: | 03400301 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico principi et domino excellenti domino suo E dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] R miseratione divina Sarr ecclesie minister salutem et felices semper ac prosperos ad vota successus Scripserunt nobis religiosi et venerabiles viri Sancti Albani et Sancti Augustini Cant monasteriorum abbates conservatores privilegiorum prioris et fratrum Hospit Ierlm in Anglia a sede apostolica deputati per suas patentes litteras quod Henricus Schirard et Galfridus de Wermewell laici nostre diocesis per ipsos auctoritate apostolica pro eorundem multiplicata contumacia sentencia excommunicationis maioris solempniter innodati in sententia huiusmodi per annum et amplius permanserunt claves ecclesie animo contempnentes indurato Quare nobis supplicando mandarunt ut ad eorundem insolenciam reprimendam secularis auxilii brachium invocare deberemus contra ipsos Quia vero dominus papa episcopis Cant provincie suffraganeis per suas bullatas litteras mandat et iniungit quod ad denunciationem conservatorum eorundem prioris et fratrum pro suis excommunicatis capiendis et per secularem potestatem cohercendis singuli per suas diocesas scribere debeant nos mandato huiusmodi optemperare volentes sicut decet regie celcitudini vestre premissa significamus ut predicti excommunicati quos dei timor a malo non revocat per vos si placet arceantur et iusticientur pena temporali Dat Sarr die sancte Fidis virginis pontificatus nostri anno secundo