Charter Document - 03400299

Charter Document - 03400299


Charter Number: 03400299
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi et domino reverendo Edwardo dei gratia regi Angl[ie] domino Ybern[ie] duci Acquit[anie] Robertus miseratione divina Sarr ecclesie minister salutem et prosperos semper ad vota successus Quia Willelmus de Sydeling Ricardus Keddi Willelmus Pistor de Dorc laici Sarr dioecesis pro multiplicata eorum contumacia puplice excommunicati claves ecclesie contempnendo in excommunicacione ipsa per quadraginta dies et amplius incorrigibiles animis permanserunt induratis magnificencie regie supplico cum instancia reverenter quatinus cum ecclesia non habeat ultro quid faciat ad ipsorum Willelmo Ricardo et Willelmo insolenciam reprimendam secundum regni vestri consuetudinem quod vestrum est optentu dei exequi velitis in hac parte ut quos dei timor a malo non revocat severitas saltem coherciat discipline temporalis Valeat et magnificetur regalis excellencia vestra semper in domino Datum apud Rem kalendas Iunii anno domini MCCLXX quinto