Charter Document - 03400298

Charter Document - 03400298


Charter Number: 03400298
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi et domino reverendo E dei gratia regi Angl[ie] domino Ybern[ie] duci Acquit[anie] Robertus miseracione divina Sarr ecclesie minister salutem et prosperos semper ad vota successus Quia Iohannes dictus le Schurreve de Sturton laicus Sarr diocesis pro multiplicata eiusdem contumacia publice excommunicatus claves ecclesie contempnendo in excommunicatione ipsa per quadraginta dies et amplius incorrigibilis animo permansit indurato magnificencie regie supplico cum instancia reverenter quatinus cum ecclesia non habeat ultro quid faciat ad ipsius Iohannis insolenciam reprimendam secundum regni vestri consuetudinem quod vestrum est optentu dei exequi velitis in hac parte ut quos dei timor a malo non revocat severitas saltem coherceat discipline temporalis Bene valeat et magnificetur regalis excellencia vestra semper in domino Dat apud Remmesbir iii kl Iunii anno gratie MCC septuagesimo quinto