Charter Document - 03400296
Charter Number: | 03400296 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico principi et domino excellenti domino Edwardo dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] Robertus miseracione divina Sarr episcopus salutem in eo per quem reges regnant et principes dominantur Quia Walterus de Durneford Iohannes frater eius et Willelmus de Chendut laici pro manifesta eorundem contumacia pariter et offensa sentencia maioris excommunicationis auctoritate nostra ordinaria publice et sollempniter innodati in excommunicacione huiusmodi per xl dies et longe ultra incorrigibiles animo permanserunt indurato magnificencie vestre supplicamus cum instancia reverenter quatinus cum ecclesia non habeat in hac parte ulterius quid faciat ad dictorum rebellium insolenciam reprimendam potencie vestre brachium extendere velitis eosdem per corpora sua iusticiari facientes Datum apud Wodeford xvii kalendas Februarii anno domini MCCLXX quarto