Charter Document - 03400288
Charter Number: | 03400288 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration, Ordination |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Robertus miseracione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Si hiis qui in partem nostre sollicitudinis sunt vocati quo commodius cure sibi commisse ad exoneracionem nostram et suam intendere possint et ad hoc arcius obligentur diligencie nostre studio provideamus necnon et subditorum nostrorum oneribus quibus frequenter pregravari consueverunt eodem actu pariter prospiciamus officii nostri debitum ac laudabilem et deo gratam prosequi credimus accionem Indecens igitur et indecorum reputantes quod archidiaconus noster Dorset qui inter ceteros ecclesie nostre archidiaconos primus et principalis existit et quem pro officio archidiaconali exercendo in archidiaconatu ipso ut frequencius conversari oportet nullum habet domicilium proprium archidiaconatui ipsi annexum ubi semel reclinare possit unde contigit quod cura aliquando pretermissa archidiaconi eiusdem hactenus pro huiusmodi incommodo frequenter abesse consueverunt et ibidem existentes subditis nostris et suis hospicia eorum prout oportuit cum proprium non haberent continue mendicando plerumque extiterant onerosi Nos utrique incommodo providere cupientes infuturum et ut archidiaconi ipsi cure sue et saluti animarum intendendo ibidem frequentius et commodius residendi oportunitatem et causam habeant et subditi nostri ab onere predicto pro tempore releventur habito super hoc cum decano et capitulo nostro tractatu diligenti de unanimi assensu eorundem et voluntate expressa ecclesiam de Gissig Regis que in predicto archidiaconatu sita est et cuius advocatio ad nos et ecclesiam nostram pertinere dinoscitur eidem archidiaconatui Dorset una cum uno mesuagio et duabus acris terre que habemus in eadem villa annectimus consolidamus et coniungimus per presentes ordinantes et statuentes quod archidiaconus eiusdem qui nunc est et successores sui inperpetuum ecclesiam ipsam cum predicto mesuagio et duabus acris terre et iuribus et pertinenciis suis universis una cum archidiaconatu ipso tanquam unicum beneficium habeant et teneant successive in futurum proviso quod ecclesie ipsi per ydoneos ministros deserviatur honeste et quod animarum cura nullatenus necgligatur in eadem Et in fidem et testimonium premissorum presentes litteras inpressione sigilli nostri fecimus communiri Dat apud Wodeford id Septembris anno gratie MCC octogesimo primo pontificatus nostri anno octavo