Charter Document - 03400285
Charter Number: | 03400285 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes pervenerint R divina miseratione Sar episcopus salutem in domino sempiternam Quam necessaria sit in ecclesiis parochialibus quas viri religiosi in proprios usus optinent vicariorum residentia clare patet quia cum animarum curam per se nequeant exercere ex magna dispensatione procedit quod vicariorum sollicitudine quod propriis humeris incumbit suplere permittitur in hac parte quibus sicut pondus diei portant et estus et in statione sua continuo sollicitos esse oportet ut vocantibus respondeant et non vocantes continuis exortationibus ad se trahant Ita de proventibus earundem ecclesiarum necessario provideri oportet unde congrue sustentari et incumbentia sue residentie onera possint comode supportare et sic fiat equa distributio fructuum et proventuum inter ipsos ne contra Ewangelicam doctrinam unus esuriat alius autem ebrius sit Sane vacante nuper vicaria ecclesie de Avebur nostre diocesis dilecti filii abbas et conventus monasterii Cirencestr qui ecclesiam ipsam in proprios usus optinent discretum virum Robertum Mendecourt presbiterum prout ad ipsos pertinet nobis presentarunt ad eandem super qua prout moris est per loci archidiaconum inquisitionem fieri fecimus per quam recepimus quod portiones quas vicarius percipere consuevit preter alia onera que incumbunt vix sibi sufficiebant ad victum utpote que septem marcarum summam in vero valore non attingebant ex quibus etiam procurationem archidiaconi solvere sinodalia et omnia alia onera ordinaria ultra valorem ipsum agnoscere consuevit Cumque officialis noster super hoc abbatem et conventum predictos necnon et presbiterum presentatum ad suam fecisset presentiam evocari ad augmentum ipsius vicarie procedere intendens vice nostra prout de iure foret faciendum tandem post varios tractatus iidem abbas et conventus per suum certum procuratorem voluerunt et expresse consenserunt quod presentatus ipse et successores sui post ipsum in predicta ecclesia vicarii instituendi habeant et percipiant imperpetuum nomine vicarie omnes minores decimas et omnes alios proventus totius parochie quocumque nomine censeantur decimis garbarum extra curtilagia agnorum et lane dumtaxat exceptis habebunt etiam dimidiam virgatam terre cum prato et pastura adiacentibus et investituram unius acre frumenti de dominico prioris et decimam crofte Rogeri de Caleston sicut vicarii antea habere consueverunt et decimam feni totius parochie dominico feno eorundem abbatis et conventus et decima feni de terra que coli consuevit si convertatur in pratum dumtaxat exceptis predictis decimis garbarum agnorum et lane necnon terris et tenementis aliis redditibus et servitiis pratis pascuis et pasturis aliis ad predictam ecclesiam pertinentibus eisdem abbati et conventui reservatis mansum etiam eidem vicario competentius et vicinius ecclesie in commutationem illius quod vicarii eiusdem hactenus remotius habere consueverunt illud videlicet mansum quod Agnes relicta Cissoris inhabitat quamcito vacaverit assignabunt Ita videlicet quod vicarii qui pro tempore fuerint imperpetuum predictas portiones habeant et percipiant et de eisdem procurationem archidiaconi exhibebunt et omnia alia onera ordinaria debita et consueta eidem ecclesie incumbentia agnoscent sicut hactenus facere consueverunt preter cancelli reparationem ad quam iidem abbas et conventus tenebuntur Quas portiones cum onere subscripto presentatus ipse pro vicaria competenti pro se et successoribus suis acceptavit coram nobis Nos igitur hospitalitatem et crebram elemosinarum largitionem in quibus abbas et conventus predicti in suo monasterio pro modo facultatum suarum liberales se exhibent et pre ceteris prout dicitur excercere se student caritative proinde attendentes et ideo quantum cum deo possumus deferre cupientes eisdem consensum predictarum partium sicuti predictam vicariam que pensatis ipsius ecclesie facultatibus arbitrio aliquorum uberius posset augmentari in suprascriptis portionibus cum omnibus prenotatis hac imperpetuum valitura ordinatione nostra taxamus statuimus et declaramus et predictum R in eadem taliter ordinata et taxata in perpetuum vicarium instituimus In quorum omnium fidem et testimonium hincinde factum est instrumentum in modum cirographi sub eodem tenore tripartitum et duabus partibus nostrum et predictorum abbatis et conventus sigilla alternatim sunt appensa tertia parte sigillo communi predictorum abbatis et conventus in thesauraria Saresbur remanente Dat apud Remmesbury quartodecimo kln Februarii anno incarnationis dominice MCC septuagesimo quinto consecrationis nostre anno secundo