Charter Document - 03400281

Charter Document - 03400281


Charter Number: 03400281
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1274
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico principi et domino excellenti domino Edwardo dei gratia illustri [regi] Angl[ie] domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] R permissione eiusdem Sarr episcopus salutem in eo per quem reges regnant et principes dominantur Presentata nobis nuper electione de persona venerabilis viri fratris Thome de Ebleburn in abbatem monasterii Cernel nostre diocesis celebrata nos electionem ipsam cui regium prout in litteris vestris vidimus contineri prebuistis assensum et electi personam examinavimus prout iura volunt diligenter doctrinam apostoli secuti que precipit nemini cito manum imponi Et licet personam eiusdem electi cui nichil de canonicis obviat institutis idoneam satis et commendabilem invenerimus quia tamen in forma electionis ipsius peccatum esse comperimus electionem ipsam iusticia cassavimus exigente Quia vero ipsum fratrem Thomam in quem concors votum fratrum suorum concurrit virum providum novimus et discretum et spiritualibus et temporalibus circumspectum moribus predictum et competenter litteratum per cuius industriam monasterium ipsum feliciter dante domino gubernari posse speramus nos eundem devoluta ad nos hac vice auctoritate concilii providendi potestate in eiusdem monasterii Cernel abbatem prefecimus et pastorem et eidem monasterio de persona sua providimus auctoritate nostra Ad vestre igitur serenitatis presenciam remittentes eundem excellencie vestre supplicamus cum instancia reverenter quatinus quod de eodem per nos factum est favore benivolo prosequentes circa temporalium administracionem quod vestrum est exequi velitis in hac parte Valeat et bene prosperetur magnificencia vestra regia per tempora diuturna Dat apud Schyreburn quarto idus Decembris pontificatus nostri anno primo