Charter Document - 03400259
Charter Number: | 03400259 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus miseratione divina Sarr episcopus venerabilibus viris dilectis in Cristo filiis dominis [] decano et capitulo Sarr salutem gratiam et benedictionem Clamore valido famaque communi nostris et multorum auribus intonante factisque nefandis et reprehensione dignissimis sepe subsecutis intelleximus quod ingruentibus aliquotiens temporibus inquietis comitiva nobilium ad claustrum vestrum Sarr sepe cum armis declinantium rapinas ibidem ceteraque flagitia committens et sub velamine prerogative militaris honestatem nobilitati debitam deprimens non omnino sine quorumdam de vobis conniventia qui malitiis huiusmodi quibus occurrisse debuissent et possent hactenus occurrere non curarunt officium divinum non numquam impedivit set ecclesie ministros sepissime fastidivit et molestavit in anime sue periculum et scandalum plurimorum ecclesiasticas libertates ausu sacrilego pluries infringendo Ut igitur huiusmodi malitiis sicut et tenemur obviantes diu dilati remedii quod venerabilis pater dominus Octobonus dei gratia sancti Adriani diaconus cardinalis nuper apostolice sedis legatus nobis ceterisque viris ecclesiasticis super hiis diligenti labore constituit felicem suscitemus effectum affectione paterna devotioni vestre consulimus vobis omnibus et singulis vestrum specialiter iniungentes et in virtute obedientie districte mandantes quatinus predicti patris statuta super hiis salubriter edita decetero reverenter observetis milites si qui causa tyrocinii vel alterius cuiuscumque congressionis quocumque nomine censeatur ad clausum vestrum supradictum decetero declinaverint nullatenus hospitari permittentes ibidem vel admitti Speramus enim et intendimus quod dominos sicut et in hoc casu decet exclusos familia comitabitur aberitque per consequens malitia comitive Qui si forsan ibidem decetero quod absit admissi fuerint vel ipsum clausum violenter invaserint admittentes simul et admissos et etiam invadentes monitione premissa per censuram ecclesiasticam canonice punientes ecclesiam nostram cathedralem et omnes nostre civitatis et dioecesis ecclesias infra quinque miliaria circumstantes ecclesiastico supponatis vel vice nostra supponi faciatis interdicto donec abinde recedentes super ibidem commissis satisfecerint competenter Dat Sarr xii kalendas Aprilis anno gracie millesimo CCLXVIII pontificatus nostri anno sexto