Charter Document - 03400254
Charter Number: | 03400254 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris Walterus permissione divina Sar episcopus salutem in domino sempiternam Triburn Levi separatam esse novimus ut portaret archam domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius Quamobrem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse dominus possessio eius est propter quod per dei ministros veteris et novi testamenti doctores quasi quadam felici necessitate a dei providentia que non fallitur imposita dinoscitur esse statutum quod dei ministri de victimis et rebus aliis deo ditatis percipiant necessaria prout unicuique opus fuerit Hinc est quod pastoralis cura regiminis nos admonet et inducit ut de ipsorum provisione precipue simus solliciti qui in ecclesia nostra cathedrali honeste conversationis ministros et sedulos se exhibent divino cultui servitores Attendentes itaque pro certo vicarios ecclesie nostre Sarr die noctuque divinis obsequiis cum summa devotione iugiter insistere prout decet denariumque diurnum quem de communa ecclesie nostre recipiunt ad congruem vite sue sustentationem non sufficere quatenus ad presens possumus ipsis subvenire volentes proventus ecclesie de Laverekestok nostri patronatus de qua ordinandi et disponendi plenam potestatem habemus usque ad estimationem sexdecim marcarum et sterlingorum perpetuis predictorum vicariorum et sibi succedentium in ecclesia nostra Sarr usibus appropriamus concedimus et assignamus de decani et capituli nostri consensu cum quibus super hoc diligentem habuimus tractatum et de expressa voluntate Rogeri de Langpoth eiusdem ecclesie rectoris et defensoris legitimi qui coram nobis personaliter constitutus sponte pure simpliciter et absolute super predicta ecclesia et rebus ad ipsam spectantibus nostre ordinationi omnino se submisit reservata collatione perpetue vicarie eiusdem ecclesie de Laverekestok nobis et successoribus nostris Sarr episcopis perpetuis temporibus omnibusque residuis fructibus et proventibus dicte ecclesie de Laverekestok dicte vicarie de Laverekestok integraliter reservatis predictis sexdecim marcis memoratis vicariis Sar appropriatis dumtaxat exceptis pontificali auctoritate et de capituli nostri consensu ordinantes et firmiter statuentes quod vicarius perpetuus predicte ecclesie de Laverekestok fuerit a loci diocesano canonice institutus omnes eiusdem ecclesie de Laverekest fructus et proventus integraliter recipiat et predictas sexdecim marcas Sarr communario quatuor anni terminis censualibus in ecclesia nostra Sar consuetis quolibet anno solvat pro equalibus portionibus videlicet quolibet termino anni iiii marcas sine contradictione vel diffugio in predictorum vicariorum Sar usus convertendas Vicarium etiam dicte ecclesie de Laverekestok qui pro tempore fuerit teneri volumus preter hoc ad omnia onera ordinaria tam episcopalia quam archidiaconalia predictam ecclesiam de Laverek contingentia In quorum testimonium presentibus literis patentibus sigillum nostrum est appensum una cum sigillis predictorum decani et capituli nostri Sar ac Rogeri de Langportl supradicti Dat apud Sar octavo idus Aprilis anno gratie MCCLX quinto