Charter Document - 03400252
| Charter Number: | 03400252 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1269 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Serenissimo principi domino Henrici dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hybernie et duci Aquit[annie] suus Walterus eiusdem permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem et cum dei benedictione debite subieccionis reverenciam et semper prosperos ad vota successus Nobili monasterio vestro Rading nuper abbatis solacio destituto petita simul et optenta vestre dominacionis licencia religiosi viri predicti monasterii prior et conventus religiosum virum fratrem Robertum de Burgat com monachum suum elegerunt in abbatem Nos autem eleccionem ipsam ex officii nostri debito sicut moris est examinantes et canonicam invenientes confirmavimus ad vos remittentes electum vestreque dominacioni devote supplicantes quatinus quod vestrum est cum benignitate solita si placet prosequi velitis in hac parte Conservet vos altissimus per tempora diuturna Datum apud Remmesbur xiiii kalendas Augusti anno gratie MCCLX nono
