Charter Document - 03400251

Charter Document - 03400251


Charter Number: 03400251
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1267
Date type: Internal, Feast, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Walterus permissione divina Sar ecclesie minister humilis dilecto in Cristo filio Willelmo Punsond salutem gratiam et benedictionem Ex parte tua nobis fuit humiliter supplicatum quod cum nuper nobilis mulier domina Avicia de Punsond mater tua in manerio tuo de Childefrome ad augmentum cultus divini capellam in honore beate Elene construxerit opere sumptuoso quodque domos terras possessiones et redditus sufficientes ad unius honesti et perpetui presbiteri sustentationem qui perpetuis temporibus et singulis diebus pro anima sua et animabus omnium fidelium officium plenarie celebrabit in eadem proinde duxerit assignand[os] huiusmodi matris tue providentiam auctoritate muniremus et assensu Cultum vero divinum sic cupientes ampliari ut pro tempore non decidat set perpetuo perseveret super huiusmodi domorum terrarum possessionum et reddituum vero valore necnon super indempnitate matricis ecclesie de Childefrome infra cuius limites capella consistit antedicta ipsius ecclesie rectore ad hoc vocato specialiter inquirentes diligenter invenimus quod huiusmodi domos terre possessiones et redditus cum suis pertinentiis [preter domos et curtillagia que fuerunt aliquando Petri Leffe in Childefrome] quas dicta mater tua ad huiusmodi pios usus duxerit assignandas sex marcas ad minus valent annuatim quodque predicta mater tua sex acras terre arabilis et unam peciam gardini et pasturam viginti bidentium et trium boum ad perpetuos usus rectorum ecclesie de Childefrome dum vixerit contulerat que valent annis singulis unam marcam proventus vero capelle predicte vix sibi valebant quinque solidos annuos Honestis igitur tue matris tuisque votis de expresso consensu magistri Willelmi de la Wile rectoris ecclesie de Childefrome decani nichilominus et capituli nostri Sar consensu concurrente annuentes huiusmodi domos terras possessiones et redditus sub dei et ecclesie suscipimus protectione tanquam liberam puram et perpetuam elemosinam statuentes ordinantes et diffinientes quod ipse rector dominum Adam de Havekechirche presbiterum quem sibi presentes ad honus et officium admittat antedictum et eo nomine huiusmodi domos terras possessiones et redditus assignet eidem quodque cum ipsam capellam vacare contigerit rector ecclesie supradicte qui pro tempore fuerit ad presentationem tuam vel heredum tuorum honestum presbiterum qui sibi infra quadraginta dies a tempore vacationis eiusdem numerandos presentabitur admittere non recuset et si infra xl dies honestus presbiter sicut predictum est sibi non fuerit presentatus extunc honestum presbiterum quem nos vel successores nostri vel si sedes vacaverit decanus et capitulum nostrum Sar sibi duxerit presentandum Statuimus etiam et ordinamus quod dictus dominus Adam et omnes presbiteri in dicta capella sibi successuri omnibus diebus dominicis et festivis iuxta consuetudinem ecclesie nostre Sar festivandis omnibus horis canonicis et etiam missis usque post evangelium intersint in matrice ecclesia de Childefrome et extunc officium suum plene compleant in capella Et in admissione sua perpetuis temporibus corporale prestabunt iuramentum quod nullatenus fraudabunt matrici ecclesie antedicte set ea quatenus poterunt procurabunt observari Nec liceat rectori ecclesie de Childefrome qui pro tempore fuerit quando predictam capellam vacare contigerit domos terras boscos possessiones aliasve res quascumque ad predictam capellam pertinentes destruere vel quomodolibet deteriorare quod si facere presumpserit quatenus deliquerit eatenus per ordinarios compellatur ad emendam Dat apud Lewarton die sancte Fidis anno domini millesimo CCLXVII