Charter Document - 03400250

Charter Document - 03400250


Charter Number: 03400250
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1267
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

[U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Ihesu Cristo sempiternam Cartam Willelmi de Domerham perpetui vicarii ecclesie de Poterne inspeximus in hec verba [] Comperto igitur per inquisitionem quam super acrarum ipsarum et prati cum suis pertinentiis annuo valore fieri fecimus diligentem quod supradicte acre cum prato ipsi vicario suisque successoribus vicariis adeo sunt utiles et erunt perpetuis temporibus oportune cc quod [ad] huiusmodi presbiteri sustentationem sufficient inperpetuum factum suum reputatentes honestum per quod cultum divinum sine cuiusquam iniuria laudabiliter poterit augmentari votis suis annuentes de predictorum decani et capituli nostri Sar expresso consensu predictam donationem in forma prescripta duximus confirmandam In cuius rei memoriam perpetuam nostrum et predictorum decani et capituli sigilla presentibus literis sunt appensa Dat Sarr mense Decembris pontificatus nostri anno v

Markups

Names Markup:



[U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Ihesu Cristo sempiternam Cartam Willelmi de Domerham perpetui vicarii ecclesie de Poterne inspeximus in hec verba []embed Comperto igitur per inquisitionem quam super acrarum ipsarum et prati cum suis pertinentiis annuo valore fieri fecimus diligentem quod supradicte acre cum prato ipsi vicario suisque successoribus vicariis adeo sunt utiles et erunt perpetuis temporibus oportune cc quod [ad] huiusmodi presbiteri sustentationem sufficient inperpetuum factum suum reputatentes honestum per quod cultum divinum sine cuiusquam iniuria laudabiliter poterit augmentari votis suis annuentes de predictorum decani et capituli nostri Sar expresso consensu predictam donationem in forma prescripta duximus confirmandam In cuius rei memoriam perpetuam nostrum et predictorum decani et capituli sigilla presentibus literis sunt appensa Dat Sarr mense Decembris pontificatus nostri anno v