Charter Document - 03400249

Charter Document - 03400249


Charter Number: 03400249
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Walterus dei gratia Sarr episcopus dilectis in Cristo filiis Roberto decano et Waltero thesaurario et Iohannes archidiacono Dors salutem gratiam et benedictionem Ut super ecclesia de Straton nostre dioecesis quam dilecti filii custos et scolares domus scolarium de Merton asserunt ad se pleno iure pertinere et quo minus pacifica possessione eiusdem ecclesie gaudeant se per dilectum filium magistrum Stephanum de Gor[un]vill precentorem ecclesie nostre Sarr minus iuste prepediri coram nobis conquesti sunt inter eosdem prout secundum deum et ecclesiasticam honestatem expedire videritis ordinare possitis liberam vobis sub presentium testimonio concedimus potestatem gratum habituri et firmum et acceptum quod per vos in hac parte ordinatum fuerit et provisum In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Datum apud Wudeford xiii kalendas Ianuarii anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo pontificatus autem nostri anno octavo