Charter Document - 03400222
Charter Number: | 03400222 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Henrici dei gratia regi Angl[ie] illustri Walterus eiusdem gratia Sarr episcopus salutem in eo per quem reges regnant Noverit excellencia vestra quod Robertus dictus clericus de Thacham Willelmus frater eius et Ricardus le Englays nostre dioecesis ob eorum manifestam contumaciam sententia excommunicationis innodati per quadraginta dies et amplius pertinaciter perstiterunt in eadem claves ecclesie penitus contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus humiliter et devote quatinus quod ad regiam spectat potestatem fieri precipiatis in hac parte Valeat dominatio vestra per tempora diuturna Datum apud Wodeford iii nonas Ianuarii anno gratie MCCLX quinto