Charter Document - 03400210

Charter Document - 03400210


Charter Number: 03400210
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1263 - 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris et audituris Walterus dei gratia episcopus Sarr salutem in domino sempiternam Quia nobis legitime constitit quod religiosi viri prior et conventus de Legh Canonicorum Exon dioecesis ecclesiam de Mordon in Dorsettia nostre dioecesis multo tempore transacto canonice adepti sunt in suos proprios usus perpetuo possidendam ac ipsam ecclesiam salva vicaria eiusdem legitime prescripserunt per pacificam longi temporis possessionem nos predictorum religiosorum securitati super eadem ecclesia providere volentes dei intuitu et ad instanciam venerabilis patris domini Iohannis dei gratia Winton episcopi predictam ecclesiam de Mordon cum omnibus iuribus et pertinentiis suis salva competenti porcione vicarie eiusdem ecclesie predictis priori et conventui ac eorum successoribus perpetuis temporibus in usus proprios canonicorum loci predicti de Legh possidendam de venerabilium virorum decani et capituli ecclesie nostre Salesbir consensu concedimus et confirmamus In quorum testimonium sigillum nostrum et sigillum predictorum decani et capituli presentibus literis patentibus sunt appensa Dat Sarr in crastino Cinerum anno ab incarnacione domini M ducentesimo sexagesimo tercio