Charter Document - 03400206
Charter Number: | 03400206 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus dei gratia Sarresbir episcopus religiosis viris dilectis in Cristo filiis abbati et conventui monasterii de Binedone Cisterciens[is] ordinis Sarr diocesis salutem gratiam et benedictionem Exhibita nobis vestra peticio continebat quod cum muniti sitis multis et diversis apostolice sedis privilegiis quibus nonnulli communis iuris simulato colore nituntur pertinaciter obviare vobis benigne curaremus providere quatinus saltem in parochia ecclesie de Chalvedon Harang nostre diocesis in qua ius habetis patronatus predicta privilegia conserventur illesa ordinantes moderantes et diffinientes iura possessiones et porciones quibus prefate ecclesie rectoria perpetuis temporibus limitetur et a quibus infra ipsius parochie limites esse decetero debeatis inmunes ut resecata questionum materia divinis obsequiis quibus estis astricti liberius inposterum intendere valeatis vos et enim et dilectus filius Robertus de Pidele nunc rector eiusdem ipsam ecclesiam cum suis possessionibus proventibus et iuribus universis sponte pure simpliciter et absolute ordinacioni nostre sufficienti deliberato consilio submisistis Hiis igitur devotis et honestis vestris precibus inclinati expresso decani et capituli nostri Sarr interveniente consensu In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Ius ad ipsam ecclesiam cum eam vacare contigerit presentandi vobis vestrisque successoribus omnino reservantes ordinamus moderamus et diffinimus quod ipsius ecclesie rector qui pro tempore fuerit habeat perpetuis temporibus in villa de Chalvedon illas duas virgatas terre quas ipse Robertus rector hactenus tenuit in eadem et pasturam decem boum et ducentarum ovium ubique cum bobus et ovibus vestris et pasturam vaccarum et exitus earum porcorum et aucarum et quorumcumque aliorum animalium sine numero in communa item duas acras et dimidiam prati ad dictas duas virgatas terre pertinentes item decimas de Forsteshulle et de []ille tam maiores quam minores item decimas garbarum et feni de dominico Ade Harang et de vilenagio de Chavedon cum minutis decimis oblationibus altaris purificacionibus mortuariis et proventibus universis quocumque nomine censeantur retrotemporibus ad predictam rectoriam pertinentibus exceptis dumtaxat decimis de animalibus vestris et de dominico vestro quod nunc habetis in Chalvedon quomodolibet proventuris a quarum prestacione vos inmunes esse declaramus esse et eas per hanc ordinacionem nostram ad pitanciam conventus vestri perpetuis temporibus convertendas esse diffinimus Et siquis abbas vel ordinis vestri quiscumque visitator inposterum huiusmodi decimas in usus alios decreverit convertendas ordinamus decernimus et diffinimus quod ipso iure rectori accrescant inperpetuum retinende Et recepta predicti Roberti rectoris de eadem resignacione quam approbamus litterali dilectum filium Willelmum de Berewyck quem nobis presentatis ad eandem admittimus ipsumque rectorem instituimus in eadem Ut igitur omnia premissa in suis articulis rata sint et inconcussa sigillum nostrum decani nichilominus et capituli nostri Sarr vestrum etiam et predicti Roberti huic scripto bipartito et in modum cirografph confecto alternatim sunt appensa salvis in omnibus iurisdictione iure libertate et auctoritate nostra et successorum nostrorum et ecclesie nostre Sarr dignitate Facta fuit ista ordinacio in capitulo Sarr idus Iunii anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo septimo