Charter Document - 03392087
Charter Number: | 03392087 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Videlicet quod canonicus qui dicte gloriose Virginis honorem affectans eas post decessum meum obtinebit dabit executoribus meis centum marcas de quibus centum marcis prime quinquaginta marce ad constructionem fabrice ecclesie nostre Sar remanebunt relique vero quinquaginta marce in usus executionis testamenti [mei] per manus executorum meorum convertentur Ceterum memoratus canonicus qui dictas domos obtinebit in die anniversarii mei singulis annis quoad vixerit centum pauperes propriis sumptibus sustentabit in hac forma videlicet quod duo pauperes semper inter se habeant unam denariatam panis unum galonem servisie et unum ferculum sive de carne sive de pisce sive alterius modi rationabile Quilibet vero canonicus qui ipsa die anniversarii mei celebrationi misse presens affuerit habebit quatuor denarios vicarius quoque qui similiter presens fuerit habebit unum denarium et qui vero de vicariis pro me ipsa die missam celebraverit habebit duos denarios de pueris autem chori et altaristis quilibet habebit obulum Et sciendum quod in susceptione domorum predictarum dictus canonicus qui pro tempore fuerit subiciet se iurisdictioni decani precentoris et cancellarii [ecclesie Sar] qui pro tempore fuerint ita ut si necesse fuerit liceat eos ipsum per censuram ecclesiasticam compellere modis omnibus quibus viderint expedire iam premissa modo predicto fideliter observare omni appellatione contradictione exceptione et beneficio iuris remotis quod si aliquis predictorum decani precentoris aut cancellarii iam dictas domos habuerit subiciet se iurisdictioni duorum predictorum sub forma prenotata Secundus quidem canonicus qui priori successerit dabit executoribus prioris viginti et quinque marcas et dicte fabrice viginti et quinque marcas super quo dicte fabrice se obligabit obligabitque etiam se de anniversario meo modo predicto faciendo quoad vixerit Tertius vero canonicus qui secundo successerit dabit executoribus secundi duodecim marcas et dimidiam et dicte fabrice duodecim marcas et dimidiam super quo dicte fabrice se obligabit obligabitque etiam se de anniversario meo modo predicto [faciendo] dum vixerit Quartus autem canonicus qui tertio successerit nec executoribus tertii nec dicte fabrice aliquid dabit sed de anniversario meo modo predicto faciendo se obligabit dum vixerit et ita successive de omnibus aliis imperpetuum