Charter Document - 03392051
| Charter Number: | 03392051 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1226 - 1246 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Venerabili in Cristo patri R dei gratia Sar episcopo Symon capellanus rector ecclesie de Cumtun in Berkes salutem et debitam cum obedientia reverentiam Noverit paternitas vestra quod cum nuper esset controversia inter me et moniales de Kingtun super minutis decimis de dominico earumdem in eadem villa quas petebam de iure communi ecclesie mee assignari et ipse econtrario allegarent se immunes debere esse ab earumdem prestatione quia nunquam solute fuerunt ante tempora sua a laicis nisi pro voluntate eorum ubi volebant tandem habita consideratione paupertatis dicte domus et fervoris religionis earum que per provisionem paternitatis vestre de die in diem crescit in melius concessi pro me et successoribus meis quod dictum monasterium de Kingtun dictas decimas suas in perpetuum sibi retineat in usus proprios reddendo ecclesie de Cumtun duos cereos duarum librarum cere singulis annis in festo sancti Nicholai Suplico igitur paternitati vestre quatinus dictam composicionem secundum quod rite facta est ratam habere dignantes eam confirmare velitis Bene valeat paternitas vestra in domino Nos autem hanc concessionem predicti Sym[onis] rectoris et compositionem super dictis decimis inter eundem S et moniales iamdictas conceptam ratam habentes et gratam nostrum tanquam patrone ecclesie memorate compositioni predicte adhibemus assensum quantum in nobis est firmiter concedentes quod predictum monasterium de Kingtun dictas decimas habeat et in pace percipiat in perpetuum secundum formam predictam
