Charter Document - 03391112

Charter Document - 03391112


Charter Number: 03391112
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1240
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit de Motesfunte et de Craneburne priores et magister scolarum Wilton eternam in domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati cum ad instantiam magistri A de Esseby cancellarii Sar vocati essent prior et conventus Tuttesbir ut comparerent coram nobis dicto magistro [A] responsuri et iuri perituri quibus editum erat sub hac forma [] tandem lis mota super dictis decimis dictos priorem et conventum contingentibus amicabili compositione conquievit in hunc modum Videlicet quod dictus magister A et omnes ei in prebenda de Bricliswrthe succedentes dictas decimas sine aliqua contradictione dictorum prioris et conventus integre et plenarie in perpetuum percipient reddendo inde annuatim in perpetuum apud Fifide dictis priori et conventui quindecim solidos ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis septem solidos et ad Annuntiationem beate Marie virginis viii solidos Ita quod si ipse vel aliquis successorum suorum a solutione cessaverit liceat dictis priori et conventui auctoritate sua sine contradictione alicuius possessionem dictarum decimarum ingredi et eas retinere quousque [tam super principali debito quam super expensis quas occasione huiusmodi retentionis] fecerint eisdem fuerit satisfactum Dicti vero prior et conventus nichilominus quinque solidos quos de monachis de Brueria percipere consueverunt nomine quarundem decimarum de dicto dominico in perpetuum annuatim percipient Ut autem dicta compositio robur perpetue firmitatis optineat eandem auctoritate domini pape qua fungimur confirmamus ita quidem quod dictus magister A et successores sui in confraternitate dictorum prioris et conventus admittantur in perpetuum et eorum anniversarium singulis annis in ecclesia de Tuttebur in perpetuum celebretur In cuius rei testimonium sub eodem tenore duo confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dictos priorem et conventum et aliud penes magistrum A et suos successores tam sigillis nostris quam partium munita Facta est autem hec compositio anno gratie MCCXL v kalend Aprilis

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit de Motesfunte et de Craneburne priores et magister scolarum Wilton eternam in domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati cum ad instantiam magistri A de Esseby cancellarii Sar vocati essent prior et conventus Tuttesbir ut comparerent coram nobis dicto magistro [A] responsuri et iuri perituri quibus editum erat sub hac forma []embed tandem lis mota super dictis decimis dictos priorem et conventum contingentibus amicabili compositione conquievit in hunc modum Videlicet quod dictus magister A et omnes ei in prebenda de Bricliswrthe succedentes dictas decimas sine aliqua contradictione dictorum prioris et conventus integre et plenarie in perpetuum percipient reddendo inde annuatim in perpetuum apud Fifide dictis priori et conventui quindecim solidos ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis septem solidos et ad Annuntiationem beate Marie virginis viii solidos Ita quod si ipse vel aliquis successorum suorum a solutione cessaverit liceat dictis priori et conventui auctoritate sua sine contradictione alicuius possessionem dictarum decimarum ingredi et eas retinere quousque [tam super principali debito quam super expensis quas occasione huiusmodi retentionis] fecerint eisdem fuerit satisfactum Dicti vero prior et conventus nichilominus quinque solidos quos de monachis de Brueria percipere consueverunt nomine quarundem decimarum de dicto dominico in perpetuum annuatim percipient Ut autem dicta compositio robur perpetue firmitatis optineat eandem auctoritate domini pape qua fungimur confirmamus ita quidem quod dictus magister A et successores sui in confraternitate dictorum prioris et conventus admittantur in perpetuum et eorum anniversarium singulis annis in ecclesia de Tuttebur in perpetuum celebretur In cuius rei testimonium sub eodem tenore duo confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dictos priorem et conventum et aliud penes magistrum A et suos successores tam sigillis nostris quam partium munita Facta est autem hec compositio anno gratie MCCXL v kalend Aprilis