Charter Document - 03391052

Charter Document - 03391052


Charter Number: 03391052
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Henricus thesaurarius Sar salutem in domino Ad universitatis vestre volo pervenire notitiam quod cum suscitata esset querela inter me et Mariam priorissam et conventum de Kington super decimis de dominico Elie de Stodleg quas infra limites parochie mee de Calne de dono eiusdem sepedicte moniales habere dicebant hec tamen ad pacis perpetue firmamentum compositio inter nos amicabilis intercessit Videlicet quod ego quam tenuis et exilis ipsarum substantia quamque iugis apud deum et intensa sit earundem devotio devote perpendens de voluntate et unanimi assensu venerabilis patris domini Roberti episcopi et domini Roberti decani et capituli Sarr pro me et successoribus meis sponte et absolute concedo intuitu caritatis ut dictum monasterium de Kington et moniales deo servientes ibidem et quocumque tempore serviture percipiant habeant et possideant integre pacifice et inconcusse in perpetuum omnes decimas quas percipere consueverunt de dominico supradicto reddendo inde annuatim memorate ecclesie de Calna pro bono pacis duas libras cere in festo sancte Marie Magdalene Et sciendum quod a die confectionis instrumenti istius nichil eis accrescet in decimis provenientibus de terris predicti Elie contentis infra supradictam parochiam de Calne quocumque nomine censeantur Quod ut perpetuis temporibus inviolabile perseveret presens scriptum sigilli mei inpressione munivi Huius rei sunt testes dominus Robertus decanus Rogerus precentor Radulfus cancellarius Rogerus succentor Sar magister Galfridus penitentiarius magister Radulfus de Eboraco magister Thomas de Ebbelesburn magister Willelmus de Len Willelmus de Leycestr canonici Sar et plures alii Dat apud Sar tertio idus Novembris anno gratie MCCXL tertio