Charter Document - 03391044

Charter Document - 03391044


Charter Number: 03391044
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1237
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit magister Galfridus penitenciarius domini episcopi Sar custos hospitalis sancti Nicholai Sar fratres et sorores eiusdem loci salutem in domino Universitati vestre notum facimus nos communi consensu et voluntate divine caritatis intuitu concessisse ac presenti carta nostra confirmasse Iohanni de Grey et Emme uxori sue et heredibus suis participacionem omnium bonorum que fient inperpetuum in predicto hospitali ita tamen quod dicti Iohannes et Emme et heredes sui habeant in predicto hospitali unum capellanum qui eciam capellanus in habitu dicte domus omnia necessaria sicuti unus fratrum percipiet et pro animabus dictorum Iohannis et Emme et antecessorum et successorum suorum et pro animabus Willelmi Eustacii et amicorum suorum et omnium fidelium defunctorum divina celebrabit Et dicti Iohannes et Emme et heredes sui dictum capellanum visu virorum discretorum fidedingnorum conpetentem nobis successive presentabunt Si autem contingat dictum capellanum propter delictum patens vel aliquid enorme vel causa dignitatis habende a dicto hospitali de iure amoveri alium capellanum ad modum predictum dicti Iohannes et Emme et heredes sui nobis presentabunt Concessimus eciam dictis Iohanni et Emme et heredibus suis unum lectum in predicto hospitali in loco competenciori ad egrotum successive et incessanter sustinendum cui egroto pro animabus dictorum Iohannis et Emme et omnium fidelium defunctorum necessaria de bonis dicte domus sicuti aliis egrotis inveniemus quam diu egrotabit Dicti vero Iohannes et Emme divine caritatis intuitu pro salute animarum suarum et omnium fidelium defunctorum donacionem Willelmi Eustacii cum omnibus pertinenciis de toto tenemento suo quod tenuit in Oxenewde de predictis Iohanne et Emme de feudo suo de Scaludeburne quod tenementum dictus Willelmus nobis in puram et perpetuam elemosinam donavit pro se et heredibus suis nobis concesserunt donaverunt et firmaverunt et dictum tenementum ab omni seculari servicio sequela et consuetudine pro se et heredibus suis dicti Iohannes et Emme inperpetuum quietum clamaverunt salvo tantum sibi et heredibus suis redditu dicti tenementi scilicet vii sol et vi d annuatim et salvo forinseco servicio domini regis Ut autem hec nostra concessio stabilis et firma inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli nostri inpressione munivimus