Charter Document - 03391024
Charter Number: | 03391024 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1213 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Hec est conventio facta inter magistrum Bartholomeum rectorem ecclesie de Burbech que est prebenda Sar ecclesie et Galfridum Esturmy Videlicet quod idem Galfridus pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum dedit et concessit et quietas inperpetuum clamavit deo et ecclesie omnium sanctorum de Burbech que est prebenda Sar ecclesie omnes decimas de assartis suis de Derleya que ibi fecit et que ille et heredes suis facturi sunt de quibus fuit controversia inter predictos B et G Dictus vero B illius prebende canonicus eidem Galfrido gratiam faciens interveniente auctoritate venerabilis viri Willelmi decani Sar et eiusdem loci capituli concessit dicto G et heredibus suis oratorium in curia sua de Burbech in quo ille et heredes sui propriis expensis capellanum invenient pro tempore ibidem ministraturum Ita quidem quod idem capellanus canonico predicte prebende canonicam faciet obedientiam et iuratoriam prestabit cautionem de utilitate et dignitate matricis ecclesie conservandis illesis Si vero canonicus presens non fuerit memoratus capellanus in capitulo Sar eandem faciet fidelitatem et cautionem prestabit Dictus etiam G et heredes sui omnia necessaria tam predicto capellano quam oratorio tam in libris quam in ornamentis et omnibus aliis rebus inveniet Habebit autem canonicus matricis ecclesie omnes obventiones predicti oratorii quas per proprium ministrum vel per predictum capellanum si maluerit colligi faciet et sibi portari Item predictus G et heredes sui et familia eorundem servicium suum audient in matrici ecclesia quinque diebus anni solempnibus scilicet in die Nativitatis domini in die Purificationis beate Marie in die Crucis adorande in die Pasche et in die omnium sanctorum nisi de gratia ipsius canonici possint audire in aliquo predictorum dierum servicium suum in proprio oratorio suo Baptismata autem et confessiones et purificaciones et omnia huiusmodi spiritualia fient in matrice ecclesia Ad maiorem vero rei geste securitatem capitulum Sar et utraque pars signa sua presenti scripto apposuerunt Hiis testibus domino Willelmo decano et toto capitulo Sar Henrico capellano vicario de Lemenist[ria] magistro Galfrido de Morton Roberto clerico Iohanne persona de Stanton et multis aliis