Charter Document - 03391007
| Charter Number: | 03391007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1231 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris prior monasterii de Ederoso succentor Sar et decanus Wiltonie salutem in domino eternam Mandatum domini Gregorii pape ix in hec verba suscepimus [] Cum igitur huius auctoritate mandati abbas et conventus Abbend coram nobis apud Novas Sar a Philippo rectore ecclesie de Esthenrethe traherentur in causam super omnibus decimis garbarum de dominico abbatis de Cadomo quod tenuit Ric[ardus] de Lacheford ad firmam provenientibus excepta decima de decem acris frumenti de quibus monachi de Becco investituram unius acre dicuntur annuatim percepisse lis circa litis contestationem per amicabilem compositionem perpetuam et realem inter ecclesias prefatas de Abbend et de Esthenreth in hunc modum conquievit Videlicet quod dictus rector ecclesie de Esthenrethe ab omni iure quod habebat vel se habere dicebat ad proprietatem vel ad possessionem predictorum pro se et ecclesia sua et successoribus suis omni iuri et possessioni et clamio renuntiavit in predictis que dicti abbas et conventus Abbend retroactis temporibus habuerunt Dederunt autem dicti abbas et conventus dicto rectori ecclesie de Esthenreth et ecclesie sue pro bono pacis perpetue et realis ne ulterius vexarentur x marchas in utilitate ecclesie de Esthenreth convertendas que peccunia in ede sacra debuit deponi a predicto rectore per provisionem iudicum ut ex ea certus annuus redditus ipsi ecclesie de Esthenreth emeretur ne dicti abbas et conventus Abbend occasione predictarum decimarum et rerum ab eodem rectore vel successoribus suis aliquam questionem seu litem vel vexationem aliquam quoquo modo de cetero paterentur et subiecit se utraque pars pro se et successoribus suis iurisdictioni iudicum et successorum suorum in perpetuum ad dicte pacis observationem sub pena decem marcarum sterlingorum et etiam excommunicationis renuntians inpetratis et impetrandis et omni allegationi iuris et facti exceptioni et appellationi et cuilibet alii remedio ita quod dicti iudices partem contra dictam compositionem venientem coherceant per penam supradictam parti eam observanti prestandam rata nichilominus manente compositione Et ad perpetuam firmitatem huius compositionis eam auctoritate domini pape qua fungebamur episcopi et capituli Sar assensu de consensu partium pure realiter et perpetuo confirmavimus In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto cuius una pars penes dictum abbatem et conventum Abbend et altera penes dictum rectorem ecclesie de Esthenreth remansit sigilla nostra apposuimus Actum anno gratie MCCXXXI in maiori ecclesia Novarum Sar in die sancti Aldelmi
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris prior monasterii de Ederoso succentor Sar et decanus Wiltonie salutem in domino eternam Mandatum domini Gregorii pape ix in hec verba suscepimus []embed Cum igitur huius auctoritate mandati abbas et conventus Abbend coram nobis apud Novas Sar a Philippo rectore ecclesie de Esthenrethe traherentur in causam super omnibus decimis garbarum de dominico abbatis de Cadomo quod tenuit Ric[ardus] de Lacheford ad firmam provenientibus excepta decima de decem acris frumenti de quibus monachi de Becco investituram unius acre dicuntur annuatim percepisse lis circa litis contestationem per amicabilem compositionem perpetuam et realem inter ecclesias prefatas de Abbend et de Esthenreth in hunc modum conquievit Videlicet quod dictus rector ecclesie de Esthenrethe ab omni iure quod habebat vel se habere dicebat ad proprietatem vel ad possessionem predictorum pro se et ecclesia sua et successoribus suis omni iuri et possessioni et clamio renuntiavit in predictis que dicti abbas et conventus Abbend retroactis temporibus habuerunt Dederunt autem dicti abbas et conventus dicto rectori ecclesie de Esthenreth et ecclesie sue pro bono pacis perpetue et realis ne ulterius vexarentur x marchas in utilitate ecclesie de Esthenreth convertendas que peccunia in ede sacra debuit deponi a predicto rectore per provisionem iudicum ut ex ea certus annuus redditus ipsi ecclesie de Esthenreth emeretur ne dicti abbas et conventus Abbend occasione predictarum decimarum et rerum ab eodem rectore vel successoribus suis aliquam questionem seu litem vel vexationem aliquam quoquo modo de cetero paterentur et subiecit se utraque pars pro se et successoribus suis iurisdictioni iudicum et successorum suorum in perpetuum ad dicte pacis observationem sub pena decem marcarum sterlingorum et etiam excommunicationis renuntians inpetratis et impetrandis et omni allegationi iuris et facti exceptioni et appellationi et cuilibet alii remedio ita quod dicti iudices partem contra dictam compositionem venientem coherceant per penam supradictam parti eam observanti prestandam rata nichilominus manente compositione Et ad perpetuam firmitatem huius compositionis eam auctoritate domini pape qua fungebamur episcopi et capituli Sar assensu de consensu partium pure realiter et perpetuo confirmavimus In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto cuius una pars penes dictum abbatem et conventum Abbend et altera penes dictum rectorem ecclesie de Esthenreth remansit sigilla nostra apposuimus Actum anno gratie MCCXXXI in maiori ecclesia Novarum Sar in die sancti Aldelmi
