Charter Document - 03390119

Charter Document - 03390119


Charter Number: 03390119
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1235
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie humilis minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos literas venerabilis [in Cristo] fratris nostri Ricardi [dei gratia] Dunelm episcopi quondam predecessoris nostri inspexisse in hec verba [] Nos igitur dicti predecessoris nostri vestigiis inherentes ob religionis fervorem et hospitalitatis gratiam quibus dictum monasterium novimus decenter exornari prenotatam concessionem approbantes quod ab ipso provide factum est in hac parte presentium auctoritate quibus signum nostrum apposuimus duximus confirmandum salvis iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra sicut superius est expressum Dat apud Chalk per manum Walteri capellani nostri xii kl Septembris pontificatus nostri anno vii Hiis testibus magistris Willelmo de Merton archidiacono Berchis Radulfo officiali domini Sar domino Willelmo de Cumba canonicis Sar dominis Waltero et Ricardo capellanis Galfrido de Bedeforde et Galfrido de Otteford clericis et aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie humilis minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos literas venerabilis [in Cristo] fratris nostri Ricardi [dei gratia] Dunelm episcopi quondam predecessoris nostri inspexisse in hec verba []embed Nos igitur dicti predecessoris nostri vestigiis inherentes ob religionis fervorem et hospitalitatis gratiam quibus dictum monasterium novimus decenter exornari prenotatam concessionem approbantes quod ab ipso provide factum est in hac parte presentium auctoritate quibus signum nostrum apposuimus duximus confirmandum salvis iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra sicut superius est expressum Dat apud Chalk per manum Walteri capellani nostri xii kl Septembris pontificatus nostri anno vii Hiis testibus magistris Willelmo de Merton archidiacono Berchis Radulfo officiali domini Sar domino Willelmo de Cumba canonicis Sar dominis Waltero et Ricardo capellanis Galfrido de Bedeforde et Galfrido de Otteford clericis et aliis