Charter Document - 03390118
| Charter Number: | 03390118 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens [scriptum] pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Quanto magis dilecte in Cristo filie abbatissa et conventus monialium de Wherewell speciali nobis caritatis uniuntur affectu tanto sollicitius et libentius debemus sicut et volumus precavere ne ipsa que a predecessoribus nostris eisdem monialibus sunt rationabiliter confirmata aliqua in posterum malignantium versutia perturbentur Cum igitur pie recordationis venerabiles patres et predecessores nostri Iocelinus et Herbertus Sar episcopi duas partes omnium decimarum de dominico Gervasii Paganelli de Inkepenne et omnes decimas totius dominici de Foghelescote et omnes decimas totius dominici de Mildeston necnon et duas partes decimarum totius dominici de Hanedon Willelmi de London prefatis monialibus de Wherewell confirmaverint sicut in cartis eorum super hoc confectis quas inspeximus plenius continetur nos dictorum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes dictas decimas ipsis monialibus divine pietatis obtentu duximus confirmandas salvis nobis et successoribus nostris iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus magistris Radulfo de Gnowshale Thoma de Warewik canonicis Sar Willelmo de Coumbe et Petro de Cumbe senescall Ricardo de Middelton capellano Galfrido de Bedeford Galfrido de Otteford clericis Dat apud Potern per manus Walteri de Wyl capellani nostri pontificatus nostri anno quarto mense Ianuarii Valete
