Charter Document - 03390117

Charter Document - 03390117


Charter Number: 03390117
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1231
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Robertus dei gratia Sarresbir ecclesie episcopus salutem Ut hostis antiqui malignis insultibus occurramus qui nobis sedet in insidiis incessanter expedit universis et singulis ut insistamus operibus pietatis per que facilius eterna possimus gaudia promereri Et quoniam multa sunt virtutum opera et diversa inter alia precipuum esse dinoscitur ipsius ligni cum summa devotione intendere venerationi cuius sumus commercio ad Paradisi delicias ab infimis evocati Attendentes igitur ecclesiam beati Petri Westm tum ob honorem memorati ligni crucis dominice cuius magnam partem in eadem collocari vidimus et gavisi sumus tum ob reverentiam gloriosi regis Edwardi et aliorum plurimorum sanctorum quorum reliquie in ipsa continentur ecclesia dignis venerationum obsequiis venerandam auctoritate beati Petri apostolorum principis et nostra omnibus ad dictam ecclesiam ob reverentiam venerande crucis et beati Petri et gloriosi regis Edwardi et dictarum reliquiarum cum suis elemosinis vel devotis orationum obsequiis confluentibus quotienscumque ad eam confluxerint de iniuncta penitentia tresdecim dies relaxamus et eos in omnibus beneficiis que fient in Sarresbir ecclesie tam in vita quam in morte participes fieri concedimus Et ut hec nostre concessionis gratia futuris temporibus perpetuo valitura ad notitiam posterorum perveniat presens scriptum sigilli nostri inpressione duximus roborandum Dat London die beati Mathei apostoli mense Septembris anno ab incarnatione domini MCCXXX primo