Charter Document - 03390108
Charter Number: | 03390108 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Cum dilecti filii abbas et conventus de Stanley in Wiltesir sicut ceteri monachi Cister[cienses] authoritate summi pontificis a prestatione decimarum ante Lateranense Concilium censeantur immunes et de terris vel possessionibus quas habuit infra limites parochie de Lidiard Ewyas a fundatione domus sue eidem ecclesie nunquam aliquid solverint occasione decimarum set semper gavisi sunt concessa sibi libertate sua tamen benignitate et voluntate spontanea intuitu charitatis dicte ecclesie providere volentes octo solidos in festo sancti Michaelis ipsi ecclesie et rector[ibus] suis vel eorum assignatis annuatim solvere decreverunt ut pax pridem habita inter ecclesiam de Stanley [et] ecclesiam de Lidiard arctius inperpetuum confirmetur et conservetur nec aliquis rector prefate ecclesie de Lydiard versus ecclesiam de Stanley occasione quarumcunque decimarum decetero possit habere materiam malignandi Nos autem providentiam predictorum fratrum de Stanley approbantes ad instantiam dilecti filii Iohannis de Winterbur tunc rectoris ecclesie de Lydiard [] inter dictas ecclesias et eorum successores ratum esse concedimus et episcopali authoritate confirmamus Ita quod dicti monachi de Stanley immunes sint inperpetuum a prestatione omnium decimarum de terris et possessionibus ante concilium generale habitis infra limites dicte parochie quocunque nomine censeantur que iure parochiali vel quocunque alio modo peti possint a prefata ecclesia vel aliquo eius rectore per predictam solutionem octo solidorum Et ut hec concessio et confirmatio perpetuum robur firmitatis obtineat ipsam presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Dat apud Rammebyr per manum Walteri de Purl clerici nostri octo kl Octobris pontificatus nostri anno primo Hiis testibus Stephano archidiacono Wilt magistro Luca Herberto Bedewind canon[icis] Sar et aliis []